[186] EPISTOLA LXXXVI.

CLARISSIMO VIRO

Domino

SUFFRIDO PETRO,

Iureconsulto praestanti, Domino & Amico suo colendo.

Coloniam.

S.

Mirum in modum me exhilararunt MELISSI nostri litterae, quibus non ita pridem significavit, te Clariss. SUFFRIDE, etiamnum Coloniae degere, & Lovanium migrandi, aut habuisse nunquam aut immutasse animum, valdeque esse cupidum videndi tandem & tuas & GULJELMII nostri in Ciceronem Lucubrationes. De horum postremo ipse dubitavi nunquam ; nec vero potui aut debui, qui & GULJELMII B. M. erga te animum novi pridem, & de tuo erga illum satis cum abs te ipsomet, tum ab aliis edoctus fui. De priore dubitavi ego & mecum viri aliquot docti in hac urbe, idque ex Dn. MELISSI potissimum literis, quibus certo certius adfirmavit, a fide dignis hominibus referri de tuo ad Lovanienses migratione, quod cum & alii nonnulli adfirmarent, eo inductus fui, ut post extortum tandem creberrimis literis meis ab haeredibus GULJELMIIJ & cum primis ab Dn. BONNO senatore nostras Reip. responsum, quo Argentinam a me & deinceps Lubecam curari sarcinas istas mandabant, pro meo erga defunctum amore communicato tamen prius cum gravibus & doctis viris consilio, hortatus per literas D. BONNUM sim, darent sedulo operam, ne, si per tot circuitus primum Lubecam, tum Coloniam & deinceps Lovanium ducatur Cicero, periculo etiam majori, quam quo ereptus opera mea sit, exponatur, & antequam ad manus forte tuas perveniat, intereat, praeda factus militi Hispano, qui Galli manus vixdum evaserit. Adnitantur potius, alii cuidam, docto & sincero (quorum utrumque arbitratus semper sum hic requiri) docto, inquam, & in Cicerone bene versato viro, & qui non sua sed publica & defuncti rem agat, non ita longe absito in loco, tradatur, committatur pace tua, consensuque tuo. Et uti quid hac de re videatur, mihi rescribant quamprimum, paratissimo quoquo velint, mittere ea, quae apud me jamdiu haereant praeter voluntatem omnem meam & exspectationem aliorum. Verum, qua fortuna, quove infortunio factum fuerit, haud possim dicere, certe haud exigua cum molestia & dolore meo factum ut literas istas, quas recte curari magna mea intererat, Lubecenses mei, uti intellexi, non receperint: moniti tamen iterum eadem de re praeteritis aestivis nundinis diligenter satis, aliis literis, quas scio curatas esse recte. A quibus cum nihil ne nunc quidem ad me, etsi suspense admodum animo fui, quia tamen tuo nomine nescio quis amicus sollicitat iterum, & MELISSUS revocat id, quod adseruit ante persuasus, ut ait, & verosimile est, ab fide dignis hominibus, quia, inquam, negat te mutaturum sedem, frustraque se metuisse videt de periculo illo, quod dixi, ne me hinc discedente in Italiam (id quod fiet, juvante DEO, intra biduum) mora ulterior huic negotio injiciatur) pergo in proposito, & ei cui jussus sum, Ciceronem Argentinam mitto, adversatum a pluvia, quam potui, bene: adjunctis literis, quibus Cl. viro Dn. BONNO negotium totum significo, & ut ad te, vel eum, quem voletis, curet quamprimum, hortor. Adjungo etiam epistolam ejusdem quae haec est (quam MELISSO commendo) aliam ad te, Cl. SUFFRIDE, ut vel una earum accepta videas quid & de hoc negotio sentire & de meo hic candore polliceri tibi debeas, qui ita hic egi amicissimi mihi hominis causam, uti ille, quem ab ineunte aetate noram, meam (sat scio) erat acturus, hoc est, animo syncero & candido. Caetera vale, & ad me si quid literarum daturus es, scito, a GEORGIO REMO, patricio Augustano, aut (si ita malis) a Cl. Viro Dn. BONAVENTURA BODEKERO, qui Augustae degit, rectissime curatum iri, quovis Italiae loco fiem. Dabantur ilico Basileae XVI. Oct. Anni MDLXXXVII.

AUGUSTINUS KOCKERT.